- NOVELLI
- NOVELLIapud Pollionem in Claudio c. 10. ubi de sorte, quae emersit, cum consuleret factus Imperator, quamdiu imperaturus esset,Tu qui nunc patrias gubernas oras,Et mundum regis arbiter Deorum,Tu vinces veteres tuis novellis:uti legit Salmas. pro nepotibus huic sunt aut minoribus. Quasi dixisset sors, Claudium veteres omnes Imperatores, non quidem vitae et Imperii sui longitudine, sed novellis suis superaturum, h. e. nepotum successione. Sequitur enimRegnabunt etenim tui minores,Et Reges facient suos minores.Novelli certe ψευδονύμῳ Quaerolo Plauti, sunt tirones et pueri adhuc in prima disciplina constituti: Quid ad haec vos dicitis novelli atque incipientes nunc met? Graeci Νεαροὺς vocaht, etc. Salmas. ad dict. loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.